ARCHISZNAGOGUS

ARCHISZNAGOGUS
ARCHISZNAGOGUS
per convitium dictus Alexander Severus, apud Ael. Lampridium, in Vita eius, c. 28. Volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici: maxime quod quodam tempore festô, ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini, lacessiverant eum convitiolis, Syrum Archisynagogum eum vocantes et Archiereum. Apud Flav. Vopisc. in Saturnino, c. 8. Iudaeis Archisynagogi quasi proprii attribuuntur, ut Christianis Presbyteri: Iudaeis tamen etiam sui Presbyteri, praeter Archisynagogos et Patriarchas. Cod. Theodos. de Iud. cael. et Sam. l. 13. et l. 14. tit. cod. Vide Samas. ad Histor. Aug. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”